- EMBOLIARIA Mulier
- EMBOLIARIA Mulierapud Plin. l. 7. c. 48. Galeria Copiola Emboliaria reducta est in scenam, Cn. Pompeio, Q. Sulpicio Coss. ludis pro salute Divi Augisti votivis, annum centesimum quartum agens etc. ab emboliis seu ἐπεισοδίοις scenicis dicta est, quorum mentio apud Cic. pro Sextio et Ep. ad Attic. Salmas. ibid. Hoc autem nomine appellari solebant cantiones, quae in media fabula a Mimis interponebantur, ut quiescente Choro spectantium animi reficerentur, et ad sequentia attentius audienda praepararentur. Illarum mentionem facit C. Plin. Sic in initio ludorum Cantiones. Ε῎ισοδοι seu Introitus: et in fine Dramatis Ε᾿ξόδια decantari solebant. Vide Thom Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 9. Proprie autem Embolum, Gr. Ε῎μβολον, axem rotis immissum, quo tota currûs coagmentatio firmatur, significat: unde Metaphorae ratio patet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.